monumenta.ch > Boethius > bnf8672.58 > bnfNAL1592.502 > sectio 7 > bnf8907.645 > sectio 3 > bnf15046.229 > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 5
Sitivit tibi anima mea. Ecce illud desertum Idumaeae. Videte quomodo hic sitit: sed videte quid hic bonum est, Sitivit tibi. Sunt enim qui sitiunt, sed non Deo. Omnis qui sibi vult aliquid praestari, in ardore est desiderii: ipsum desiderium sitis est animae. Et videte quanta desideria sint in cordibus hominum: alius desiderat aurum, alius desiderat argentum, alius desiderat possessiones, alius haereditates, alius amplam pecuniam, alius multa pecora, alius domum magnam, alius uxorem, alius honores, alius filios. Videtis desideria ista, quomodo sunt in cordibus hominum. Ardent omnes homines desiderio; et vix invenitur qui dicat: Sitivit tibi anima mea. Sitiunt enim homines saeculo; et non se intelligunt in deserto esse Idumaeae, ubi debet sitire anima ipsorum Deo. Dicamus ergo nos, Sitivit tibi anima mea; omnes dicamus, quia in concordia Christi omnes una anima sumus: ipsa anima sitiat in Idumaea.